- FUSCI
- FUSCIin Chron. Novalic. l. 6. Eodem tempore, quo Fusci morabantur in castro Frascenedetto, Mauri sunt, Mauritaniae incolae, Gall. les Noirs vel les Negres, sicut Frascenedetto, Fraxinetum, de quo suo loc. A' fusco colore, quem a rutilo ac rufo multum distare Salmas. docet ad Solin. p. 1143. Fuscinum pro eo infima Latinitas dixit, unde Fuscina, Gallis fovine, a fusco pilo meles appellatur, felium agrestium genus, in domibus tamen frequens, praecipue villaticis, noctu fere tautum grassari solitum et gallinis, leporibus, pipionibus ovisqueve maxime infestum. Unde lucifugam melem vocat Gratius, qui galeros quoqueve ex ea fieri venaroribus tradit:—— Lucifugaqueve ex mele galeros.Quod proin genus studiose Vett. venati sunt, teste Nemesiano in Cyneget.—— felicemqueve minacemArboris in trunco longis praefigere telis,Implicitumque sinu sinosi corporis erem etc.Vide eundem Salmas. ubi supra p. 1009. et in fra Melis
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.